monumenta.ch > Plinius > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 162
{XCII} serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpionum et phalangiorum; et contra venena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. vis ei et extrahendi ea, quae inhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala. ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt, efficacissimameque esse herbam contra omnia veneficia, quibus coitus inhibeatur.